HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXVIII: De signis trium annorum, quae praedixit Isaias

#Isa. XXXVII#ibid.#Joan. IX

Cum egrederetur Sennacherib Judaeam, ut transiret in Aegyptum, misit Ezechiae litteras terribiles, et comminationis plenas, dicens quod Deus Israel non posset eum liberare de manu sua. Tunc ascendit Ezechias in domum Domini, et expandens litteras coram Domino, oravit, dicens: Domine Deus Israel, audi verba Sennacherib, quibus exprobravit te nobis, salva nos, obsecro, de manu ipsius. Tunc misit Isaias ad Ezechiam, significans ei verba haec Domini ad Sennacherib in hunc modum: Spernet te, Sennacherib, virgo filia Sion, movebit caput post tergum tuum cum fugeris; exprobrasti sancto Israel, viribus tuis ascripsisti quod vastasti Judaeam. Sed ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi, id est ego qui ab aeterno disposueram, quod sic flagellarem peccantes, nunc implevi, ego auctor fui, tu minister, ponam itaque circulum in naribus tuis sicut fit bubalo, et camum in labiis tuis sicut fit equo, et reducam te in terram tuam. Tunc addidit Isaias verba sua ad Ezechiam, dicens: Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum liberationis tuae. Tertio anno recedet a te Sennacherib, non rediturus. Ego autem praedico tibi quid facies hoc anno, et quid secundo, ut, cum videris impleta, scias verum esse quod praedixi de tertio. Comede hoc anno quod repereris, vel secundum Isaiam, quae sponte nascuntur, vel secundum LXX quae prius severas. Imminente messione irruerant Assyrii et vastaverant segetes, vineas, et oliveta, sed quaedam inter ungulas equorum calcantium evaserant. Unde dicunt LXX: Comede quae prius severas, etiam de conculcatis quidam sponte germinaverunt. De quibus dixit Isaias: Comede quae sponte nascuntur. Et jam cum praescissent adventum Sennacherib, congregaverant sibi undecunque victualia, et reposuerant in Jerusalem, de quibus dicit hic liber Regum: Comede quod repereris. Porro secundo anno comede quae sponte nascuntur, vel, secundum Isaiam pomis vescere, quod idem est. Secundo enim anno dum moraretur Sennacherib in Aegypto, quia defuerant eis praedicta victualia, multiplicavit eis Dominus abundanter, quae sponte gignit humus. Porro in tertio anno, fugato hoste, securi seminate, metite et comedite. Et tunc de Jerusalem egredientur reliquiae, et quod salvatum est de monte Sion, et quod reliquum est de domo Juda mittet radicem deorsum, faciet fructum sursum. Per simile arboris loquitur, quae quanto profundius fudit radicem tanto copiosius et altius facit fructum. Et est sensus: Multitudo populi, quae fugit de Judaea ante faciem hostium et recepit se in Jerusalem, ut servaretur, fugato hoste, redibit in terram suam, et populabit eam. Hoc audito Ezechias gavisus est, et de consilio Isaiae et sapientium obturavit capita fontium extra urbem, et exitus aquarum in Judaea, ne redeuntes Assyrii invenirent aquarum abundantiam. Tunc obturavit Ezechias superiorem fontem aquarum Gehon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David, ut influerent piscinam inferiorem. Fecit etiam ante fontem Siloe, quasi stagnum in quo colligerentur aquae, et reservarentur civibus in usum obsidionis. Et secundum Epiphanium ad preces Isaiae copiosius solito egressae sunt aquae de fonte Siloe. Hoc autem stagnum vocatur in Evangelio Natatoria Siloe.